BLASCO vulgo BRISCOU

BLASCO vulgo BRISCOU
BLASCO, vulgo BRISCOU
insula Galliae est, in sinu qui inter duo promontoria Leucatam et Setium intercipitur, Agathae seu Agdae urbi proxima atque adversa: citra os Rhodani. Unde Plin. lo. 3. c. 5. eius situm male assignat, inter ostium Rhodani et Stoechadas tres Massiliae adversas, cum inquit: In Rhodani quidem ostio Metina, moxque Glascon, tres Stoechades a vicinis Massiliensibus dictae propter ordinem. At ex Gallia in Italiam tendentibus, quem Plinius ordinem servat, primo cccurrit Blasco ad urbem Agatham, mox ostium Rhodani, et in eo Metina insul. tum Stoechades. Martianus quoque Capella male Plinium transscripsit l. 6. c. 14. In Galliae ora, inquiens, in Rhodani ostio Metina, quae Blasco nunc vocatur. Olim a Massiliensibus Graecô nomine Agatha dicta videtur Hadr. Valesio Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • GALLICUM Mare — quod prov. Narbonensem, h. e. Gotiam vel Septimaniam atque Provinciam, a Pyrenaeo ad Varum fluv. alluit: Gallicus Sinus Liv. l. 26. c. 19. qui illud ibi inter Tuscum mare et Pyrenen collcat: sicut l. 34. inter Pyrenaeum, et Alpes Maritimas. Idem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AGATHA — I. AGATHA Catinensis virgo (Volaterranus habet, Carthaginensis) sub Quintiano Siciliae proconsule, fidiculis eculeôque vexata, quod Diis tura dare nollet: mamillis deinde torta, cui et una adempta est, nec non super prunas testis permistas… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”